Latin
Prosecutiones Augustini
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2-13
Unproofread scanNot analysed yet
(Ctim Donatistæ flagitarent, ut prius exprimerentur qui petissent Collationem fieri, volentes ul constaret Catholicos esse petitores, ut ex' forensi jure possent discutere personas petitorum )Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit: Si ad rem judicas pertiucre, prudentiæ ture ost considerare. Catholicis episcopis vel legatis Catholicorum episcoporum concessum esse habendam Collationem, tenor rescripti imperialis ostendit. Venimus, utrique hic surmus; et Deus nus disputatores et collatores magis quam litigatores esse præcepit, et nihil aliud voluit Deum timens et Deo serviens clementissimus Imperator. Astitisse legitimas personas, el confirmata esse mandata primo die conflictus nostri judicavit Sublimitas tua. Non interponantur quæ ad rcm necessaria non sunt. Ecclesia est quam asserimus testimoniis divinarum Scripturarum, omnibus nota, in monte, sicut scriptum est, altissimo constituta, ad quam veniunt omnes gentes (Isai. 11, 2, 3, cl Malth. v, 14). Si cst aliquid contra istam Ecclesiam quod dicaiur, jam dicatur, et nullæ moræ interponantur. Si nihil csl qnod dicatur, cedat vcritati, qui ciiminationem suain affirmare et ostendere et probare hominibus non potest. Quamdiu ista tanta populi exspectatio suspensa est? De anima su omnes cogitant, et nos moratorias præscriptiones ad hoc interponimus, ut ad finem cognoscendae veritatis nunquam veniatur.