Latin
De reconciliandis Donatistis Carthaginense Concilium Africæ universale
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2-6
Unproofread scanNot analysed yet
Deinde pertractatis et consideratis omnibus, quae utilitati Ecclesiae convenire videbantur, annuente atque admonente Spiritu Dei, eligimus cum memoratis hominibus, quamvis de dominici corporis unitate inquieta dissensione præcisis, leniter et pacifice agere: ut quantum in nobis est, omnibus qui eorum communione et societate irretiti sunt, per universas provincias Africanas penitus innotescat, quam miserabili errore devincti sunt: ne forte, sicut dicit Aposlolus, nobis in mansuetudine corripientibus diversa sentientes, det illis Deus pænitentiam ad cognoscendana veritatem, el resipiscant de diaboli laqueis, captivi ab ipso ad ipsius "oluntalem (II Tim. II, 25, 26).