Latin
2.11 to 2.24
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2.11-24
Unproofread scanNot analysed yet
ut in cas valeat, contra quos propter coruui insidias Catholici provocati contestationem deposuerint: ut Inc saltem terrore a schismatica vel hæretica pravitate desistant, qui consideratione æterni supplicii emendari corrigique dissimulant. Petendum etiam, ut lex quæ hæreticis vel ex donationibus vel ex testamentis aliquid capiendi vel rclinquendi denegat facultatem, ab corum quoque pietate haetenus repetatur, ut eis relinquendi vel sumendi jus adimat, qui pertinaciæ furore cæcati in Donatislarum crrorc perseverare voluerint. Cæterum illis qni consideratione unitatis ct pacis se corrigcre volucrint, absque interdicto hujus Icgis, capicudæ hæreditatis aditus pateat, si adhuc in errore hæretico constitutis aliquid ante donationis vcl hæreditatis obvenit: his sane cxcoptis, qui lite pulsati putaverint ad Catholicam transeundum; quia de talibus credibile est, non metu cælestis ju licii potius quam terreni commodi aviditate unitatem catholicam præoptasse. Ad hæc autem omnia, præsidio opus cst potestatum suarum quarumcumque provinciarum. Sane pro utilitalibus Ecclesiæ quidquid intellxerint prodesse, agendi ct imperandi liberam decernimus legationem. Illud præterea cuuctis nohis placuit. ut litteræ de coctu nostro ad gloriosissimos Imperatores et emientissimas potestates dirigantur, quibus instruantur nostro omnium consensu ad beatissimum comitatum legatos a nobis esse dirccios. Sed quia iisdem litteris ab omnibus subscribit Ardissimum est, ne singulorum subscriptionibus eædem epistolæ onerentur; petimus, frater Aureli, ut iisdem tua charitas nostro omnium nomino subscribere dignetur. Et subscripscrunt. Aurelius episcopus ecclesiic Carthaginensis huic decreto consensi et subscripsi. Similiter et cæteri episcopi subscripserunt. Litteræ etiam ad judices miuendæ sunt, ut donec Dominus legatos ad nos redire permittat, tuitiones per ordines civitatum et posses. sores praediorum Ecclesiæ catholicæ impertiant.