# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2.31-72

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, 2.31 to 2.72. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/2.31
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/2.31

Felix F. pp. curator reipublicæ Silvano dixit: Quære diligentius, ne quid hic remanserit. Silvanus dixit: Nihil remansit, totum hoc ejecimus. Et cum apertum esset triclinium, inventa sunt ibi dolia quatuor et orcæsex. Felix F. pp. curator reipublicædixit: Proferte Scripturas quas habetis, ut præceptis Imperatorum et jussioni parere possitis. Catulinus protulit codicem unum pernimium majorem. Felix F. pp. curator reipublicæ Marcuclio et Silvano dixit: Quare unum tantummodo codicem dedistis? Proferte Scripturas quas habetis. Catulinus et Marcucilus dixerunt: Plus non habemus, quia subdiacones sumus; sed lertores habent codices. Felix F. pp. curator reipublicæ Marcuclio et Catulino dixit: Demonstrate nobis lectores. Marcuclius et Catulinus dixerunt: Non scimus ubi maneant. Felix F. pp. curator reipublicæ Catulino et Marcuclio dixit: Si ubi manent non nostis, nomina eorum dicite. Catulinus et Marcuclius dixerunt: Nos non sumus proditores: ecce sumus; jube noa occidi. Felix F. pp. curator reipublicæ dixit: Recipiantur. Et cum ventum esset ad domum Eugenii, Felix F. pp. curator reipublicæ dixit Eugenio: Profer Scripturas quas habes, ut prceceplo parere possis. Et protulit codices quatuor. Felix F. pp. curator reipublicæ Silvano et Caroso dixit: Demonstrate cæteros lectores. Silvanus et Carosus dixerunt: Jam dixit episcopus quia Edusius et Junius exceplores omnes noverunt: ipsi tibi demonstrent ad domos eorum. Edusius et Junius exceptores dixerunt: Nos eos demonstramus, domine. Et dum ventum fuisset ad domum Felicis Sarsoris, protulit codices quinque, Et cum ventum esset ad domum Victorini, protulit codices octo. Et cum ventum fuisset ad domum Projecti, protulit codices quinque majores, et minores duos. Et eum ad Grammatici domum ventum fuisset, Felix F. pn. curator Victori grammatico dixit: Profer Scripturas quas habes, ut praecepto parere possis. Victor grammaticus obtulit codices duos et quiniones quatuor.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
