# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 23-32

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, 23 to 32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/23

In quo tamen loco sumptu fiscali basilicam erigi praecepi. Ad Consularem quoque scribi mandavi Numidiæ, ut ipse in ejusdem ecclesiae fabricatione in omnibus sanctimoniam vestram juvaret. Lectores etiam Ecclesix catholicae, et hypodiacones, reliquos quoque instinctu memoratorum, quibusdam pro moribus ad munera, vel ad decurionatum vocati sunt, juxta statutum legis meae ad nullum munus statui evocandos. Sed et eos, qui ducti sunt hæreticorum instinctu, jussimus protinus molestis perfunctionibus absolvi. De catero etiam legem meam super ecclesiasticos catholicos datam custodiri mandavi. Quæ omnia ut vestræ patientiae palam ficrent, harum litterarum testificatione perscripta sunt. Et utinam quidem hæretici vel schismatici aliquando suæsaluti providcrent, et detersis corum tenebris ad visionem veræ lucis oculos aperirent, et a diabolo secederent, ct ad Deum qui unus et verus, qui omnium judex est, vel sero confu gerent. Sed quia constat eos in sua malitia manere, et in suis facinoribus mori velle, sufficit hisdem commonitio nostra, et præccdens assidua cohortatio. Si enim jussionibus nostris obtemperare voluissent, ab omni malo liberarentur. Nos tamen, fratres, sequamur quænostra sunt, mandalis instemus, custodiamus divina præcepta, ex bonis actibus vitam nostram ab erroribus vindicantes, favente Dei misericordia, per rectum limitem dirigainus.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
