Latin
24 to 42
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 24-42
Unproofread scanNot analysed yet
quorum spiritum Secundus metuens, consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem usam sct varet. Consulti suni qui remanserant, id est Victor Garbiensis, Felix a Rotario, et Nabor a Centurion Hi dixerunt talem causam Deo debere servari. Et dixit Secundus, Sedete omnes: tunc dictum est ab omnibus, Deo gratias. Et sederunt. Habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores. Deinde non post longum tempus iidcm ipsi, tot et tales ad Carthaginem profecti traditores thurificati 2, homicidæ, Majorinum, cujus tu cathedram sedes, post ordinationem Cæciliani ordinaverunt. schisma facientes. Et quoniam traditionis reos principes vestros fuisse monstratum est, consequens erit ostendere cosdem fuisse et auctores schismatis. Quae res ut clara et manifesta esse omnihus possit, ostendendum est ex qua radice sese usquc in Wlicrnum crroris protcnderint rami, et ex quo fonte rivulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manaverit. Dicendum es! ,unde, ct uhi, ct a quihus ortum constet hoc alterum malum; qu:c convenerint causæ, quas fuerint operatæ personæ, qui auctores hujus mali, qui nutritorcs; a quihus sint inter parles de Imperatore postulata judicia, qui sederint judices, uhi sit actum concilium, quæ siut prolatæ sententiæ. De divisione agitur: et in Africa, sicut cl in coleris provinciis, una crat Ecclesia, antequam divideretur ab ordinatoribus Majorini, cujus tu hæreditariam cathedram sedes. Videndum est quis in radice cum toto orbe manserit, quis foras exicrit, quis cathedram sederit alteram, quæ ante non luerat; quis altare contra altare erexerit, quis ordinationem fecerit salvo altero ordinato; quis jaccat sub sententia Joannis apostoli, qui dixit multos antichristos foras exituros: Quia non erant, inquit, nostri; nam si essent nostri, mansissent nobiscum (I Joan. II, 18,19). Ergo qui in una manere cum fratribus noluit, hærcticos secutus, quasi antichristus foras exivit.