# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 25

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, CONSTANTIUS AUGUSTUS, CHRESTO Syracusanorum episcopo. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/25

Jam quidem antea, cum nonnulli pravo ac perverso animo a sancta religione coelestique virtute, et ab Ecclesiae catholicae sententia dissidere coepissent, hujusmodi corum contentionem praecidere cupiens ita constitueram, ut missis e Gallia quibusdam episcopis, accitis etiam ex Africa iis qui duas in partes divisi, pertinaciter inter se atque obstinate contendunt, prasente quoque Romanæ urbis episcopo, id quod commotum fuisse videbatur, sub horum praesentia posset diligentissima examinatione componi. Sed quoniam nonnulli, ut fere fit, et propriae salutis, et venerationis quae sanctissimae fidei debetur obliti, privatas adhuc simultates prorogare non cessant, prolatae jam sententiæ acquiescere nolentes, asserentesque paucos admodum episcopos sententiam tulisse, qui nec omnibus quae prius inquiri oportebat diligenter excussis, ad depromendum judicium properanter accessissent. Unde fit ut et ipsi quos concordi ac fraterno inter se animo esse decuerat, turpi seu potius detestanda secessione dissideant; et iis hominibus qui a sanctissima religione alieno sunt animo subsannandi occasio praebeatur. Idcirco milii sedulo providendum fuit, ut haec quæ post depromptum judicium voluntaria assensione jam finita esse debuerant, nunc tandem multorum interventu finem possint accipere. Quoniam igitur plurimos ex diversis ac prope infinitis locis episcopos in urbem Arelatensem intra calendas augusti jussimus convenire; tibi quoque scribendum esse censuimus, ut accepto publico vehiculo a viro clarissimo Latroniano correctore Siciliae, adjunctis tibi duobus secundi ordinis, quos tu eligendos putaveris, tribus item servulis qui in itinere vobis ministrare possint, intra eumdem diem ad prædictum locum occurras, quo tum per tuam Gravitatem, tum per caeterorum in unum coeuntium unanimem concordemque solertiam, controversia haec quae per foedissimam altercationem ad hoc usque temporis perduravit, auditis omnibus eorum qui nunc inter se dissident, quos etiam adesse * jussimus, allegationibus, ad congruam religionis et fidei observantiam fraternamque concordiam tandem aliquando possit revocari. Incolumem te Deus omnipotens diutissime servet.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
