Latin
3.1 to 3.26
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 3.1-2-26
Unproofread scanNot analysed yet
Ilis crgo lot et tantis documentis de Ecclesiae purit te, quæ per Spiritum promittebalur, spretis, atque contemptis, malas in illa inter bonos esse mansuros, per zizaniorum similitudinem incompetenter affirmant, cum ipsam similitudinem Dominus interpretatus sit Apostolis suis dicens: Qui seminat semen bonum. Filius est hominis. Ager autem eat hic mundus; bonum autem semen ii sunt filii regni; zizania autem filii sunt maligni; inimicus autem qui seminat ea, diabolus est; messis autem, consummatio sæculi; messores autem Angdi sunt (Matth. XIII, 37-59), et caera. Ager, inquit, eat mundus: non ergo Ecclesia, sed mundus, III quo boni simul et mali usque ad messem, id est, usque ad divinum judicium reservantur. Quia nec potest a Domino interpretata imo I corrumpere. Quoniam si Apostoli, ipsius Domini comites, in Ecclesia zizania, id est filios diaboli pullulantes, in sanctorum communione dimittendos esse didicissent, nunquam Simonem, Erastum, Filetum, Alexandrum, Deman, Hermogenem, coeterosque consimiles Ecclesia; liminibus ejecissent. Imo si ita esset, vacaret totum præconium Scripturarum divinarum, quo jubcntur polluti e medio sanctorum, sacerdotum diligentia separari, dicente Domino per Moysen: Legitimum inquit, ceterum in progenies vestras, dividere inter aunclos et profanos, inter mundos et immundos (Levit. x, I, 10). Quod alibi neglectum in persona sacerdotum Spiritus increpat dicens: Sacerdotes ejus repulerunt legem meam; profanabat sancta mea, inter mundum et immundum non dividebant, et inter sanctum et pollutum non separabant (Ezech. XXII, 26). Ad hanc parabolam illud quoque adversarii subjungunt, aleas cum frumentis debere simul in Ecclesia permanere. Quod Jeremias repercutit, dicens, Quid paleis ad frumentum (Jerem. XliII, 2M)? ct Paulus apostolus, Qua: particula eat fideli cum infideli? aut quæ communio luci ad tenebras (II Cor. vi, 15, 14)? el Salomon, St communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo (Eccli. XIII, 21).