Latin
3.23 to 3.46
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 3.23-46
Unproofread scanNot analysed yet
Ituque et vos, charissimi, quos scio omnem sapientiam coelestem et spiritualem habere, omni vestra virtute cognoscite qum sit dissensio hæc, et perducite ad pacent. Dicit enim Nundinarius diaconus quod nihil vos lateat, unde hæc dissensio eat inter charissimum nostrum Silvanum et ipsum. Tradidit ■enim mihi libellum, in quo omnia sunt conscripta. Dixit enim et vos non latere. Ego scio 4, quia auris non eat. Bonum quærite remedium, quomodo exstinguatur hæc res sine periculo animæ vestræ, ne subito, cum personam accipitis in judicio, ruatis I. Justum judicium inter partes judicale secundum gravitatem vestram et justitiam. Cavete vobis ne declinetis in dextram, neque in sinistram. Dei res agitur, qui scrutatur cogitationes singulorum. Elaborate, nemo scint, quæ sit conjurati hæc. Vestra sunt, quæ libello continentur, non est bonum. Dicit enim Dominus: «Ex ore tuo condemnaberia, et ex ore tuo justificaberis a (Matth. III, 37). Item alia recitata. Silvano fratri charissimo, Fortis, in Domino aeternam salutem. Venit ad me filius noster Nundinarius diaconus, et retulit ea quoe inter te et illum contigerunt, per malivoli intercessum, qui vult animus justorum a vta veritatis avertere. Cum hoec audirem, mente defectus sum, quod talis dissensio inter vos venit. Dei enim sacerdos ut ad hoc veniat quod non nobis expediat, fiat. Nunc ergo petite eum, ut, quod potest, cuna ipso pax Domini Salvatoris Christi sit. Non ad publicum veniamus, et a Gentibus damnemur. Scriptum est enim, <Videte ne dum mordetis et causamini in invicern, ab invicem consumamini »(Gaiat. v, 45). Ergo peto Dominum, ut tollatur de medio nostrum hoc scandatum, ut possit rea Dei cum gratiarum actrone celebrari, Domino dicente, <Pacem meom do vobis, pacem meam relinquo vobist »(Joan. XIV, 27). Quæ pax poterit esse, ubi dissensio et æmulatione.