# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 3.47-62

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, 3.47 to 3.62. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/3.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/3.47

sunt? Num cum ego a milite essem assseparatus, et in Uto venissem, cum injuria tali, Deo commendavi animam meam, et remisi tibi, quia Deus videt mentes hominum et eorum, sive a te ad illos perductus sunt, sed Deus nos liberavit, et tecum servimus. Ergo, sicuti dimissum est nobis, et vos reconciliamini paci, ut in nomine Christi possimus cum gaudio pacem2 celebrare. Nemo sciat(a). Fratribus, et filiis, clero et senioribus, Fortis, in Domino arternam salutem. Venit ad me filius meus Nundinarius diaconus vester, et retulit ea quae contra vos sunt gesta, necnon utique debuit a vobis componi, ne ventum esset ut talem insaniam passi, a quibus lapidarentur pro veritate, quod et vos et noa scimus, sicuti nobis retulistis et scriptum est, a Non est sapiens quisquam inter vos, qui possit judicare inter fratres? sed frater cum fratre judicatur, et hoc apud infideles > (I Cor. vi, 5, 6)! Sicuti vos nune in judicio contenditis. Sic ad hoc exilitum est, ut Gentibus demus tale exemplum, ut qui per noa Deo credebant, ipsi nobis maledicant, cum ad publicum pervenimus? Ergo, ne ad hoc veniatur, vos qui spirituales estis, facite ut nemo sciat, ut cum pace Pascha celebremus, et hortemini eoa paci reconciliari, et dissensio non sit: ne cum ad publicum ventum fuerit, incipiatis et vos periclitari, si hoc factum fuerit, et postea vobis imputetis. Dabitis quam plurime, tu Possessor Donati presbyter, singuli Valeri, et Victor qui omnia scitis, actatum date operam ut pax sit vobiscum. Item alia recitata. Silvano fratri, Sabinus in Domino ceternam salutem. Pervenit ad nos Nundinarius filius tuus, non tantum ad me, sed et ad fratrem nostrum Fortem, fortem et gravem querelam referens. Miror Gravitati tuæ, sic te egisse cum filio tuo, quem tu nutristi et ordinasti.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
