# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 3.63-85

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, 3.63 to 3.85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/3.63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/3.63

Si enim ædificium terræstructum sit, non additur quid cæleste, quod per manum sacerdotis ædificatur. Sed non est tibi mirandum, Scriptura dicente, c Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo a (Id. I, 19). Et iterum dicit, Potius dilexerunt homines tenebras magis quam lucem > (Joan. III, 1,9): sicuti et tu facis. Sufficiat vobis omnia scire: super quod et frater noster Fortis tibi scripsit. Nunc petierim de charitate tua, frater benignissime, ut suppleas dictum Isaiæ prophetæ, < Expellite malignitatem de enimis vesiris, et venite, disputemus, dicit Dominus: > et iterum, < Projicite malum de medio vestrum a (Isai. I, 16-18). Sic et tu fac: subjuga et averte seditiones, quæ noluerunt esse pacem inter te et filium tuum: sed filius tuus N narius in pace tecum Pascha celebret; ne res ad publicum veniat præterea jam omnibus nobis nota. Rogave- " rim te, frater benignissime, mediocritatis meæ compleas u petitionem: nemo sciat. Item alia recitata..... Fratri Forti, Sabinus, in Dominoæternam salutem. Quas ait charitas juxta omnes collegas, certus sum peculiariter; tamen secundum Dei voluntatem qui dixit, Quosdam diligo super animam meam, Silvanum te coluisse certus sum. Quare non dubitavi hæc scripta ad te dare, quia scripta tua ad eum facta dari feci propter nomen Nundinarii, et qui impigre agit, semper res Dei impetu procedit. Ne praetendas excusationem. Occupatio namque nos diebus istis stringit, et incunctanter commovet circa hæc usque ante diem solemnissimum pascha, ut per te fiat pinguissima pax, ut digni cohæredes Christi inveniamur, qui dixit, « Pacem meam do vobis; pacem meam relinquo vobis. > Et iterum peto ut facias. i Et alia manu: > Opto te in Domino bene valere, et nostri memorem esse. Vale. Sed rogo te, nemo sciat.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
