Latin
CELSO vicario Africae
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 31
Unproofread scanNot analysed yet
Perseverare Menalium (a) eum quem jamdudum susceperat insania, caeterosque qui a veritate Dei digressi, errori se pravissimo dederunt, proxima etiam tuæ Gravitatis scripta testata sunt, quibus inhaerentem te jussioni nostræ de merito I seditionis ipsorum, eoque tumultu quem apparabant, inhibitum esse memorasti, frater charissime. Unde quoniam ex eo patuit ipsos nefarias res cogitasse, quod enim 2, cum statuissem inter ipsos et Caecilianum, plenissime super allegationibus diversis requirere, præsentiae meæ se suscepta fuga subtrahere laboraverunt, hoc ipso turpissilno facto confessi, ad ea se redire properarc, quæ et antea fecerant, et nunc agere perseverant: at cum constet minime unumqueinque propria penitas delicta lucrari, etiamsi paulisper eorum fuerit coercitio dilata, mandandum Gravitati tuæ duxi, ut interim quidem eosdem omittas, et dissimulandum super ipsos esse cognoscas. Verum lecta hac epistola, tam Cæciliano, quam hisdeni palam facias, quod cum favente pietatc divina Africam venero, plenissime universis, tam Cæciliano, quam his qui contra eum agere videntur, lecto dilucido judicio demonstra. turus sum, quæ et qualis summæ divinitati sit adhibenda veneratio, et cuiusmodi cultu delectari videatur: adhibito etiam diligenti examine, ea quoe nunc aliqui exindc in latebris mentis ignorantiæque occultare se putant, plenissime sum reperturus, atque in lucem facturus venire: casdem personas, quae res istiusmodi concitant, faciuntque, ut non cum ea, qua oportet, veneratione summus Deus colatur, perdam atque discutiam. Cumque satis clareat neminem posse beatitudincs martyris eo gcnere conquircre, quod alienum a veritate religionis et incongruum esse videatur; eos quos contra fas et religionem ipsam recognovero, reosque violentes I competentis venerationis deprehendero, sine ulla dubitatione, insaniae ohstinationisque temerariæ faciam merita exilia persolvere. Scire itaque pro certo quæ habere debeant, ad plenissimam fiden), salute etiam teste invocata, quod tam super plebe, quam super clericis his qui primi sunt, sum diligentissime quæsiturus, idque judicaturus quod verissimum et religiosissimum esse manifestum sit: demonstraturus etiam hisdem, qui et qualis divinitati cultus adhibendus sit. Nam nequaquam mo aliter maximum reatum effugere posse credo, quam ut hoc quod improbe fit, minime existimem dissimulandum: cum nihil potius a me agi pro instituto meo, ipsiusque principis munere oporteat, quam ut discussis errorihus omnibusque temeritatibus amputatis, veram religionem universos, concordentque simplicitatcm, atque meritam omnipotenti Deo culturam præsentare perficiam.