Latin
38 to 39
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 38-39
Unproofread scanNot analysed yet
Superest ut ante concilii diem universam hujusce ordinationis tenorem utriusque partis episcopi, amputata penitus mora, missis ad dicationem meam litteris suis impleturos se esse promittant hoc præcipuc maturato, ut eædem quibus ad omnia hujusce edicti se consensisse profitebuntur epistolae, primatium tantummodo episcoporum subscriptione signentur. Sufficit enim illis epistolis universalem, ut ita dixerim, subscriptionem episcoporum omnium cohaerere, quibus totum disputationis ordinem conferentium septenorum ratum se habituros esse promiserint.