# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 38-39

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, 38 to 39. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/38
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/38

Superest ut ante concilii diem universam hujusce ordinationis tenorem utriusque partis episcopi, amputata penitus mora, missis ad dicationem meam litteris suis impleturos se esse promittant hoc præcipuc maturato, ut eædem quibus ad omnia hujusce edicti se consensisse profitebuntur epistolae, primatium tantummodo episcoporum subscriptione signentur. Sufficit enim illis epistolis universalem, ut ita dixerim, subscriptionem episcoporum omnium cohaerere, quibus totum disputationis ordinem conferentium septenorum ratum se habituros esse promiserint.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
