Latin
De Pauli et Macarii persecutione quam injusta Donatistarum expostulatio (b)
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4
Unproofread scanNot analysed yet
Querelam per ordinem deponitis, suh Leontio, sub Ursacio injuriatos esse quam plurimos, sub Paulo et Macario aliquos necatos, a sequentibus eorum nescio quos ad tempus esse proscriptos. Quid hoc ad nos? quid ad Ecclesiam catholicam? Quidquid objicitis, vos fecistis, qui pacem a Dco commendatam noluistis libenter excipere, etc. Aliqui accusandam aut fugiendam æstimant unitatem, quod Marculus et Donatus dicantur occisi vel mortui: quasi omnino in vindicta Dei nullus mereatur occidi, etc. Legimus enim in Ezechiele propheta parietem dealbatum, cui Deus commιnatus est tempestatem, pluviam, et lapides petrobulos, et accusationes (Ezech. XIII, 13), etc. Et istæquatuor res non poterant uno tempore fieri. Fuit primo tempestas sub Urascio1: agitatus est paries, sed non cecidit, ut haberet pluvia ubi operaretur. Secuta est pluvia sub Gregorio: udatus est paries, sed non maduit, ut haberent lapides ubi operarentur. Post pluvialn secuti sunt lapides sub operariis (a) unitatis: dispersus est paries, sed fundamentis suis se iterum reparavit. Jam tria peracta sunt, etc.