# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4-2

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, De reconciliandis Donatistis Carthaginense Concilium Africæ universale. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4-2

Deinde placuit, ut litterae mittantur ad fratres et coepiscopos nostros, el maxime ad Sedem Apostolicam, in qua praesidet memoratus venerabilis frater et collega noster Anastasius, quo noverit hahere Africam magnam necessitatem propter Ecclesiae pacem ct utilitatem, ut ex ipsis Donatistis quicumque clerici correcto consilio ad catholicam unitatem transire voluerint, secundum uniuscujusque episcopi catholici voluntatem atque consilium, qui in eodem loco gu. bernat Ecclesiam, si hoc paci christianæ prodesse visum fuerit, in suis honoribus suscipiantur; sicut prioribus ejusdem divisionis temporibus factum esse manifestum est: quod multarum et pene omnium Africanarum Ecclesiarum, in quibus talis error exortus est, excinpla testantur. Non ut concilium quod in transmarinis partibus de hac re factum est dissolvatur: sed ut illud maneat circa cos, qui sic transire ad Catholicam volunt, ut nulla per cos unitatis compensatio procuretur. Per quos autem vel omni modo perfici, vel adjuvari manifestis fraternarum animarum lucris catholica unitas in locis in quibus degunt, visa fuerit; non eis obsit quod contra honores corum (quamvis salus nulli interclusa sit in transmarino concilio statutum est, id est, ut ordinati in parte Donati, si ad Catholicam correcti transire voluerint, non suscipiantur in honoribus suis secundum transmarinum concilium, sed exceptis his per quos catholicae unitati consulitur.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
