# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4-4

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Donatistarum litteræ, hac tertia die prolatae, guibus Mandato Catholicorum prim…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4-4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4-4

Contra haec et talia, quibus Ecclesia Dei a contaminatione permixtorum immundorum defenditur, clarum est adversarios qua conscientia patrocinantes erroribus malos nolint a bonorum communione discerni. Sequuntur enim apertissime blasphemantes ut dicant Ecclosiam malorum delictis etiam manifestorum non posse maculari, adhibentes exempla Prophetarum, qui licet eos increparent pro delictis, lamen se ab cis corporaliter non separarunt: cum ostendamus longe ahud fnisse illod tempus, in quo frequentare baptismum toties quoties peccabant permittebatur. Tamen etiam sic, inveniuntur iidem Prophetae a malorum communione se abstinuisse, quando Sophonias propheta, qui ad Jeroboam in schismate positum missus, nec panem nec aquam jubetur accipere: qui circumventus, violato præcepto, a leone confertus est. Elias etiam et Elisaeus altaribus schismatis Samariæ nunquam communicaverint, neque consenserint1; qui magis in solitudine morabantur. Osce quoquo propheta ostenditur non interfuisse mysteriis corum, quorum sacrificia detestatur et damnat, dicens: Sacrificia eorum tanquam vanis tuctus; omnis qui tetigerit ex eis inquinabitur (Osee IX, 4). Amos denique quando potuit Samariae mysteriis misceri, de quo pseudopropheta ita regi invidiam facit, dicens: Conglobationes facit adversum te Amos in medio domus Israel; non potest terra supportare sermones ejus (Amos VII, 10)? Et ob hoc insuper expellitur. Jam vero in ipsa Jerusalem quomodo poterant Prophetæ sacrificiis peccantium hominum communicare, quæ ipsi divino Spiritu pleni damnabant, Isaia dicente, Quo milii multitudinem socrificiorum vestrorum, dicit Duminus? Plenus sum. Holocaustomata arietum et adipem agnorum et sanguinem taurorum et hircorum nolo, nec sic veniatis in conspectu meo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Calcare autam meam non adjicietis: si attule itis similaginem, vanum; incensum abominatio est mihi. Neomenias vestras et sabbata et diem magnum non sustineo. Jejunium et feriat et dies festos vestros odit anima mea. Facti enim estis mihi in abundantia multa. Jam nox parcam peccatis vestris. Cum extenderitis manus, avertam oculos meos a vobis: et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos. Manus euim vestræ sanguine plenæ sunt (Isai. I, 11- 15). Et iterum: Facinorosus autem qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canent occidat; et qui similam offert, quasi sanguinem porcinam; et qui thus in memoriam, quasi blasphemus (Id. LXVI, 3). Aggæus etiam nou modo sacriticia, sed ipsam gentem peccatricem penitus exsecratur, dicens: Sic et populus iste et sic gens ista, et si quis illuc accesserit, inquinabitur (Aggæi II, 15). Et. Malachiel: Vos, o sacerdotes, qui profanatis nomen meum, et dixistis, In quo profanavimus nomen tuum? Et ponentes a in altari meo panes pollutos; et dixistis, In quo polluimus illos? In eo ut diceretis, Mensa Domini benedicta est, et quæ superponebantur annullastis (Malach. i 6, 7). Et ita in omnibus Prophetis invenies, quoniam si communicassent eis quos tantis vocihus condemn bant, praevaricationis crimen incurrerent. Quod ergo iutcroos crant, commorationis fuit, non communionis.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
