# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4-5

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Augustini responsiones ad litteras Donatistarum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4-5

Emeritus dixit: Mundus te non cognovit (Id. XVII, 25). Ergo Deum Ecclesia non cognovit, si mundus Ecclesia est. Et iterum dixit: Ut reus fiat totus mundus Dee (Rom. Ill, 19). Et iterum dixit: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset amasset; sed nunc, quoniam de mundo non estis, propterea odit et persequitur vos mundus (Joan. xv, 19). Et iterum:Ipsi de mundo sunt, et mundus obaudit eis (I Joan. IV, 5). Et iterum: Si quis dilexerit mundum, non est charitas Patris in illo (Id. II, 15).

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
