# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 4.167-217

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, 4.167 to 4.217. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4.167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/4.167

Zenophilus V. C. consularis Saturnino et Victori dixit: Scitis acceptos esse folles a Lucilla? Saturninus et Victor dixerunt: Scimus. Zenophilus V. C. consutaris dixit: Pauperes non acceperunt? Dixerunt: Nemo nihil accepit. Zenophilus V. C. consularis Saturnino et Victori dixit: Nihil de fano Serapis sublatum est? Saturninus et Victor dixerunt: Purpurius tulit cupas, et Silvanus episcopus, et Dontius, et Superius presbyteri, et Lucianus diaconos tulerunt acetum. Zcnophilus V. C consularis dixit: Responsione Victoris grammatici, et Victoris Samsurici,et Saiurnini, claruit vera esse omnia quæ suggessit Nundinarius: submoveantur, et exeant. Zenophilns V.C. consularis dixit: Quos alios putas interrogandos? Nundinariusdixil:Castum diaconnm, nt dicatsi non est traditor. Ipse illum ordinavit. Et inducto, et applicito Casto diacone, Zenophilus V. C. consularis dixit: Quis vocaris? Respondit, Castus. Zenophilul V. C. consularis Casto dixit: Cujus conditionis es? Castus dixit: Nullam dignitatem habeo. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Licet nunc per Victorem grammaticum, quam etiam per Victorem Samsurici et Saturninum venerunt in confessiunem quae Nundinarius objecit: tamen etiam tu confitere utrum traditor sit Silvanus. Castus respondit: Oicebat quod invenerit lucernam post orcam. Zenophilus V. C. consularis dixit Casto: Etiam de cupis de fano Serapis sublatis et aceto conmere. Castus respondit: Purpurius episcopus tulit cupas. Zenophilus V. C. consularis dixit: Acetum quis? Respondit Castus quod tulerunt inde acetum Silvanus episcopus, Dontius et Superius presbyteri. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Confitere: quot folles dedit Victor, ut presbyter fieret? Castus dixit: Obtulit, domine, sacellum; et quid habuerit; nescio. Zenophilus V. C. consularis Casto dixit: Cui datum est sacellum? Castus dixit: Illc tulit eum in cnsa majore. Zenophilus V. C. consularis dixit Casto: Populo non est divisa pecunia?Castus respondit: Non est data, nec vidi.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
