# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 5-3

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Donatistarum litteræ, hac tertia die prolatae, guibus Mandato Catholicorum prim…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/5-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/5-3

In defensionem deindc sceleris sui auctoritatem sibi exemplo traditoris Judae assumunt, quo eum dicant a Domino, et praecognitum assumptum, et cogn!tum toleratum: cum utique sine præjudicio praescientiæ suae Dominus Christus Judam in numerum Apostolorum assumpserit; cognitum autem sibi, non hominibus, hac ratione pertulerit, qua et hodie perferre videtur occultos. Scriptum est enim: Qum occulta sunt, mihi; qum manifesta, vobis et filiis vestris (Deut. xxix, 29). In Psalmis: Nonne Deus inquiret ista? Ipse enim scit latentia cordis (Psal. XLIII, 22). In Regnorum prino: Homo videt in facie, Deus au- -A tem videt in corde (I Reg. xvi, 7). Et in Apocalypsi: Et scient omnes Ecclesiæ quoniam ego sum scrutator renum el cordis (Apoc. n, 23). Denique Domino cum discipulis rccumbenle et dicente, Unus ex vobis me tradet; atquc respondente codem Juda, Numquid ego sum, Domine? et 1 ah codem Domino audirct, Tu dixisti (Matth. xxvi, 21, 25): dcuctum se protinus videns, confusus abscessil; seu cum ipsa postmodum turba ad tradendum Dominum venit. Vadant ergo cum suo Juda patrono, inimici dominicæ veritatis, qui suo niore dcfenderc I'eos manifestissimos elaborant.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
