# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 5.103-117

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, 5.103 to 5.117. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/5.103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/5.103

I, 15), quemadmodum boni malos, propter unitatem Christi pictate sollicita conscrvandam, sine ulla sua perditione in Sacramentorum communione tolerabant, a quorum malitia longe abhorrcbant. Post Apostolos etiam episcopi boni, quemadmodum propter unitatem Christi, non solum quoslibet laicos, verum etiam coepiscopos toleraverunt malos, testes sunt litteras martyris Cypriani, ubi gemit avaritiam quorumdam collegarum usque ad crudelitatem fenoris, rapinasque fundorum; nec tamen malorum contagione factus est talis, sed bonorum die lectione pertulit tales; non tantum id exemplo admonens, verum etiam præcepto instruens. Nam in quadam epistola sua dicit: Et si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut charitas nostra; ut quoniam esse zizania in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus (Epist. ad Maximum, nunc 54). Ipsorum etiam qui huic veritati adversantur judicio probandum est, quam sit hoc verum; qui cum Maximianum damnassent merito sacrilegi schismatis, sociis ejus qui cum illo ab istis foras exierant, seque ab eorum communione separaverant, dilationem ad redeundum dederunt, dicentes eos illius sacrilegi surculi plantariis non esse pollutos (a). Quod quidem cum omnes unius schismatis societas connexos teneret, quemadmodum recte dici potuerit non invenimus. Sed tamen vel sero hinc intelligere cogantur, multo potius in unitate catholica malos bonis tanquam paleam frumentis obesse non posse, si in concisione scbismatica, ubi palea sola est, putatus est Maximianus ejusdem concisionis suae socios, tantum quia ordinalioni ejus praesentes non fuerunt, non potuisse. maculare: et videant qnam inconsiderate dicant, Cæcilianum, qualiscumque ille fuerit, et ejus quoscumque collegas, in tot longinquis gentibus unitatem christianam perdere potuisse; cum Maximianum arbitrentur nec Afros participes sui schismatis perdidisse. Sic apparebit, ad Ecclesiæ causam cujus injungimus defensionem, non pertinere Cæciliani causam, qualemlibet haheat quxstionem. Quod autem accusant Baptismum nostrum, vel potius Baptismum Christi, quem habemus et ministramus, eumque in eis quos deceperint ingemiscendo errore rescindunt, sic ferendum1 est, quemadmodum ipsa Ecclesia cujus donum est.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
