Latin
5.118 to 5.136
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 5.118-136
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim audebunt amplius Baptismum accusare quem damus, si ab eorum criminibus Ecclesia purgabitur quam tenemus. Sed si illud, ut assolent, objiciendum putaverint, quod Baptismum Christi etiam foris a nostra communione traditum agnoscimus potius quam improbamus, nec reseindere audemus: respondeatur eis quantiscumque rationibus et testimoniis responderi potuerit, divina Ecclesia; dona et apud fures vel usurpatores vel etiam raptores inventa, agnoscenda esse potius quam neganda. Nam sicut Apostolus de quibusdam dicit, quia veritatem in iniquitate detinent (Rom, i, 18): ila omnes qui extra Ecclesiam Christi hahent vel ministrant Baptismum Christi, veritatem Sacramenti divini in iniquitate detinent erroris humani; unde humana iniquitate correcta, non est veritas divina violanda. Qui autem putant negandum esse Baptismum Christi, quia eum ethaeretici tradunt; possunt putare negandum esse etiam ipsum Christum, quia cum et d; emones confitentur. Et ideo ad Ecclesiam venire debent, qui extra ejus communionem Baptismum ejus babent; non ut quod deerat adsit, sed ut quod inerat prosit. Neque putandum cst illos hinc jam diuturnum habituros esse conflictum; quandoquidem etiam de hac re suo judicio et exemplo po. terunt admoneri. Baptismum quippe Christi extra suam communionem in Maximiani schismate datum, in eis. quos inde cum illis quos damnaverant susceperunt, agnoscere quam rescindere maluerunt. Proindo et illud quod non recte intelligenles solent dicere, Ne communices peccatis alienis (I Tim. v, 22) (neque enim hoc corporum segregatione, sed morum diss! militudine faciendum cst); in eis coguntur attendere quemadmodum intelligendum sit, quos cum Maximiano damnato sacramenta communicantes impollutos fuisse dixcrunt. Et quod de Baptismo solent accipere, quod dictum est, Qui baptizatur a mortuo (Eccli. xxxiv, 50), et exetera hujusmodi, in eis ipsis nosse coguntur quomodo accipienda sint, quando ab illis, quos cum damnarent mortuos esse dixerunt, Baptismum in schismate datum improbare atque iterare non ausi sunt.