Latin
5.50 to 5.65
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 5.50-65
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc aperuit illis sensum, nt intelligerent Scripturas, et dixit eis: Quia sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die, et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem (Luc. xxiv, 44-47): tanquam illud testimonium Psalmi, quod recentissimum posuimus, verbis aliis exponercl. Nam quod ibi positum cst, vocavit terram a solis ortu usque ad occasum; hoc Dominus nit, per omnes gentes: ct quod ibi positum est, ex Sion species decoris ejus; hoc Dominus ait, incipienlibus ab Jerusalem. Quis enin nesciat Sion et Jerusalem unam esse civitatem, unde cæpit passio et resurrectio Domini Jesu Christi per orbem terrarum populis mundandis atque salvandis illustrissimo præconio prædicari? Proinde et ascensurus in cælum, providens uude fuissent carnales homines pro suis divisionibus et se. parationibus liligaiuri, cum quæsiissent discipuli andire ab eo aliquid dc fine sæculi: Non eat, inquit, vestrum scire tempora quæ Pater posuit in sua potestate; aed accipietis virtutem Spiritus sancti, et eritis mihi testes in Jerusalem et in totam Judæam et Samariam, et usque in totam terram (Act. I, 7, 8). Manc auctoritatem magisterii cælestis secuti Apostoli Ecclesiam commendant in tuto mundo fructificantem atque crescentem (Coloss. I, G): ct ne se in partes membra Christi per hominum nomina dividant, ita carnales, qui jam hoc facere coeperant, Apostolus alloquitur: Obsecro vos, fratres, per nomen Domini nostri Jesu Christi, ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia. Nuntiatum enim est mihi, fratres, ab his qui sunt Chloes, quia contentiones sunt in vobis, et unusquisque vestrum dicit, Ego quidem sum Pauli; ego autem Apollo; ego vero Cephæ; ego autem Christi.