# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 5

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, De reconciliandis Donatistis Carthaginense Concilium Africæ universale. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/5

Deinde placuit, ut his peractis, legati etiam praedicandae pacis atque unitatis, sine qua salus christiana non potest obtineri, e numero nostro ad ipsorum Donatistarum, sive quos habent episcopos, sive ad plebesmittantur, per quos omnibus in notitiam perferatur, quam nihil habeant, quod adversus Ecclesiam catholicam juste possint dicere: maxime ut manifestum liat omnibus per gesta etiam municipalia, propter documentorum firmitatem, quid ipsi de Maximianistis schismaticis suis egerint: ubi eis divinitus demonstratur, si attendere velint, lam inique tunc illos ab Ecclesiae unitate præcisos, quam inique nunc clamant a se Maximianistas schisma fecisse: ex quorum tamen numero quos jam plenarii concilii sui (a) auctoritate damnaverant, in suis honoribus denuo receperunt, Baptismum quem damnati et exclusi dederant, acceptaverunt: ut videant, quam stulto corde resistant paci Ecclesiae toto orbe diffusæ, cum ista faciant pro parte Donati; neque se istorum, quos ita receperunt, communione propter intuitum pacis contaminari dicant, et nos contendant I, id est, Ecclesiam catholicam etiam in extremis terrarum partibus constitutam, per eorum communionem inquinatam,. quos tunc accusantes convincere nequiverunt.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
