Latin
Donatistarum litteræ, hac tertia die prolatae, guibus Mandato Catholicorum prim…
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 6-4
Unproofread scanNot analysed yet
Item ad defensionem pollutæ permixtionis suae verba Apostoli objiciunt, quibus ait, Sive per occasionem, sive per veritatem (Philipp. I, 18). . . . . . . . . (a) miserebor quoniam filii fornicationis sunt, quia fornicata est Muter ipsorum; dedecoravit eos, quæ peperit eoa (Osee II, 4, 5). Et in Isaia: Quomodo vestimentum conspersum in sanguine non erit mundum, ita nec tu eris mundus: quia terram meam perdidisti, ct plebem meam occidisti, non manebis in æternum tempus, semen nequam. Para filios tuos interfici peccatis patris sui, ut non exsurgant (Isai. xiv, 20, sec. LXX). Et in Regnoruin libro tertio: Et deposuit Salomon Abiathar de sacerdotio Domini, ut impleatur verbum Domini quod locutus est de domo Heli in Selom (III Reg. II, 27).