Latin
Impp. VALENS, GRATIANUS et VALENTINIANUS AAA, ad Flavianum vicarium Africae (a)
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 65
Unproofread scanNot analysed yet
Eorum condemnamus errorem, qui Apostolorum præcepta calcantes, christiani nominis Sacramenta sortitos alio rursus Baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. Eos igitur auctoritas tua crroribus miscris jnbebit absistere, ecclesiis quas contra fidem retinent, restitutis Catholicæ. Eorum quippe institutiones sequendæ sunt, qui apostolicam Uident sine intermutatione Baptismatis probaverunt. Nil enim aliud præcipi volumus, quam quod Evangeliorum et Apostolorum Odes et traditio incorrupta servavit: sicut et lege divati parentum nostrorum, Constantini, Constantii 1, Valentiniani, decreta sunt. Sed plerique expulsi de ecclesiis, occulto, tamcn furore grassantur, loca maguarurn domorum seu fundorum illicite frequentantes: quos fiscalis publicatio comprehendet, si piaculari doctrinae secreta præbuerint: nihil ut ab eo tenore sanctio nostra diminuat, qui dato dudum ad Nitentium praecepto fuerat constitutus. Quod si errorem suum diligunt, suis malis domesticoque secreto, soli tamen, foveant viros impiæ disciplinae. Dat. XVI. cal. novemb. C P. Gratiano A. IV et Merobaude Coss.