Latin
De Donatistis clericis in numero laicorum recipiendis Decretum Hipponensis Conc…
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 67
Unproofread scanNot analysed yet
Placuit etiam, ut quia in præcedentibus conciliis statutum est, ne quis Donatistarum cum honore suo recipiatur a nobis sed in numero laicornm: propter salutem quæ nulli deneganda est (tantum autem inopix clericoruan ordinandorum in Africa patiuntur Ecclesiae, ut quædam loca omnino deserta sint ),servetur quidem in istis, quod jain antea creditum est 2: sed exceptis his, quos aut non rcbaptizasse constiterit, aut qui cum suis plebibus ad communionem catholicam transire voluerint. Sic enim scriptum est, quod duobns si convenerit christianis, quidquid petierint impetrabunt (Matth, XVIII, 19 ). Non oportet dubitari quod remoto scandalo dissensionis universæ plebis, invitatae pacis compensatione et sacrificio charitatis aboleantur, quæ majorum suorum auctoritatem sequentes, repetitione Baptismi commiserunt. Sed hanc rem placuit non confirmari priusquam exinde transmarina Ecclesia consulatur.