# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 67

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, De Donatistis clericis in numero laicorum recipiendis Decretum Hipponensis Conc…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/67

Placuit etiam, ut quia in præcedentibus conciliis statutum est, ne quis Donatistarum cum honore suo recipiatur a nobis sed in numero laicornm: propter salutem quæ nulli deneganda est ( tantum autem inopix clericoruan ordinandorum in Africa patiuntur Ecclesiae, ut quædam loca omnino deserta sint ), servetur quidem in istis, quod jain antea creditum est 2: sed exceptis his, quos aut non rcbaptizasse constiterit, aut qui cum suis plebibus ad communionem catholicam transire voluerint. Sic enim scriptum est, quod duobns si convenerit christianis, quidquid petierint impetrabunt ( Matth, XVIII, 19 ). Non oportet dubitari quod remoto scandalo dissensionis universæ plebis, invitatae pacis compensatione et sacrificio charitatis aboleantur, quæ majorum suorum auctoritatem sequentes, repetitione Baptismi commiserunt. Sed hanc rem placuit non confirmari priusquam exinde transmarina Ecclesia consulatur.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
