# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 7-2

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Mandatum Catholicorum, quo tota causa comprehensa est, et electis ad disputandu…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/7-2

Hæc eo modo quo conscripta sunt, ct si quid uberius vel firmius eis Dominus dederit, exsequenda mandamus fratribus et coepiscopis nostris, Aurelio, Alypio, Augustino, Vincentio, Fortunato, Fortunatiano et Possidio. Quod mandalum se suscepisse testantur subscriptionibus suis, sicut nos mandasse testamur subscriptionibus nostris, ratum habituri quidquid adjuvante Domino in hac defensione peregerint. Ilis autem adjungimus, cum quibus ubi opus fuerit consilium babeant, Novatum, Florentium, Maurentium, Priscum, Serenianum, Bonifacium, et Scillatium. Ad custodiendam vero conscriptionem gestorum, Deuterium, Leonem, Asterium, ct Restitutum. Aurelius episcopus Ecclesias catholicae Carthaginensis Carthagini constitutus præsente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino hoc Mandatum suscepi et subscripsi. Item alia manu: Silvanus primæ sedis provinciæ Numidiæ præsente viro clarissimo Marcellino tribuno et notario Carthagini constitutus Mandato a nobis facto consensi et subscripsi. Item alia manu: Valentinus episcopus Ec. clesiæ Vaianensis Carthagini constitutus praesente V. C. Marcellino tribuno et notario mandavi et sui. scripsi, etc.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
