Latin
71 to 102
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 71-102
Unproofread scanNot analysed yet
Exinde ivi in patriam ipsius Felicis, duxi mecum tres seniores, ut viderent an verum tradidisset, an non. Apronianus dixit: Non ita venit ad Caecilianum, quaerere 2 de Cæciliano. lianus proconsul Cæciliano dixit: Quomodo ad te venit Ingentius? Caecilianus respondit: Domi ad me venit: prandebam cum operariis; venit illuc; stetit in janua. Cæcilianus ubi est? dixit. Respondi: Hic. Ego dico ei: Quid est? Omnia recte? Omnia, dicit. Respondi illi: Si non fastidis prandere, veni, prande. Dicit mihi: Revertor huc. Venit illuc solus. Dicere mihi coepit: Ecce sic mihi curare et inquirere an adusta fuerit Scriptura anno duumviratus mei. Dico illi ego: Molestus es mihi, tu homo immissus es: laxa hinc te a me. Et sprevi illum a me. Et venit illo iterato cum collega mco, cum quo fui aedilis. Ait mihi collega meus: Fclix noster episcopus misit huc hominem, ut facias illi litteras, quia accepit codices pretiosos, et noluit revocare illos: scribas illo 3, quod anno duumviratus tui combusti sunt. Et dixi ego: Haec est fides Christianorum? Ingentius dixit: Domine, veniat et Augentius. Et ego honorificus sum, et honor meus pereat, et hujus latera habemus. . Elianus proconsul Ingentio dixit: Revinceris alio titulo. Ælianus proconsul dixit ad Officium: Apta illum. Cumque aptaretur, lianus proconsul dixit: Suspendatur. Cumque suspenderetur, Ælianus proconsul Caeciliano dixit: Quomodo ad te Ingentius venit? Respondit: Misit huc Inc Felix, dixit, noster, ut scribas illo 4, quia est unus perditus nescio qui, ha. bens penes me codices pretiosos, et nolo illos restituere. Itaque fac litteras, quia aduri sunt, ne revocem illos, Et cpo dixi: Christiani fides hæc est? Et caepi illum corripere. Et ait collega meus: Scribe illo, Felici nostro. Et sic ego epistolam dictavi, quæ parct usquequo dictavi.