Latin
| Impp. ARCADIUS et HONORIUS AA. Theodoro PF. P
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 72
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens, sacerdotibus et ministris, vel ipso cultui locoque aliquid importet injuriæ, quod geritur, litteris ordinum, magistratuum, et curatorum, ct notoriis apparitorum, quos stationarios appellant, deferatur in notitiam Potestatum, etc. Atque ita provinciae Moderator, sacerdotum et catholicas Ecclesiæ ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus injuriam, capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandum, etc. Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione, et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit præsentari, quod sc armis aut locorum difficultate tueatur, judices Africani armatae apparitionis præsidium, datis ad virum spectabilem comitem Africæ litteris, prælato legis istius tenore, deposcant, ut rei talium criminum non evadant. Dat. vit cai. maii, Med. Honorio III et Eutychiano Coss. (a)