Latin
Relatio Anulini (c)
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 8
Unproofread scanNot analysed yet
AUGUSTIS NOSTRIS, ANULINUS V. C. proconsul Africæ. Scripta ca; leslia Majestatis vestræ accepta atquo adorata, Cæciliano et his qui sub codem agunt, quique Clerici vocantur, devotio mea apud Acta parvi. tatis meæ iusinuare curavit, eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentia Majestatis vestræ liberali esse videantur, Catholica custodita, sanctitati legis debita reverentia ac divinis rebus inserviant. Verum post paucos dies exstiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Cæciliano contradicendum putarent; quique fasciculum in aluta signatum, et libellum sinc signo obtulerunt dicationi mese; atque impendio postularunt, ut ad sacrum et venerabilem comitatum numinis vestri dirigerem: quæ manente Cæciliano in statu suo, subjectis eorumdem actis, quo cuncta Majestas vestra possit dignoscere, parvitas mea dirigere curavit. Transmisi libellos duos, unum in aluta suprascriptum ita. Libellus Ecclesiæ catholicæ criminum Cæcitiani, traditus a parte Majorini. Item alium (a) sine sigillo cohærentem eidem alutæ: datum die XVII cal. maias, Carthagine, Domino nostro Constantino Augusto tertium consule (b).