Latin
Donatistarum litteræ, hac tertia die prolatae, guibus Mandato Catholicorum prim…
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 8-3
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero sibi a nobis objici dicunt: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (1 Tim. v, 22); ot quasi respondentes occurrunt, moribus potius debere homines quam corpore separari: ad lmc non modo morihus, sed etiam corpore a malis debere disjungi, multis admodum testimoniis legalibus approbamus. In Numeris: Discedite a labernaculis hominum istorum durissimorum, et ne tetigeritis ab omnibus quæ sunt cis, ne simul pereatis et vos in omnibus peccatis eorum (Num. XVI, 26). Item Isaias: Discedite, discedile, exite inde, ct immundum nolite tangere; discedite de medio eorum, qui fertis tusa Domini (Isai. LII, 11). Item Apost olus: Vos enim csiis templum Dei vivi. Dicit enim ipse: Quoniam habitabo in eis, et in eis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod discedite de medio eorum, et separamini, et immundum ne tetigeritis; et cgo recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. vi, 16-18).