# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 8-3

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Donatistarum litteræ, hac tertia die prolatae, guibus Mandato Catholicorum prim…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/8-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/8-3

Quod vero sibi a nobis objici dicunt: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (1 Tim. v, 22); ot quasi respondentes occurrunt, moribus potius debere homines quam corpore separari: ad lmc non modo morihus, sed etiam corpore a malis debere disjungi, multis admodum testimoniis legalibus approbamus. In Numeris: Discedite a labernaculis hominum istorum durissimorum, et ne tetigeritis ab omnibus quæ sunt cis, ne simul pereatis et vos in omnibus peccatis eorum (Num. XVI, 26). Item Isaias: Discedite, discedile, exite inde, ct immundum nolite tangere; discedite de medio eorum, qui fertis tusa Domini (Isai. LII, 11). Item Apost olus: Vos enim csiis templum Dei vivi. Dicit enim ipse: Quoniam habitabo in eis, et in eis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus. Propter quod discedite de medio eorum, et separamini, et immundum ne tetigeritis; et cgo recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. vi, 16-18).

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
