Latin
Forma conventionis Donatistarum. I
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 82
Unproofread scanNot analysed yet
Ille episcopus ecclesiae catholicæ dixit: Quid de auctoritate illius amplissimae sedis (c) impetraveri-. mus, petimus Gravitatem vestram recitari, et gestis innecti, atque in effectum deduci jubeatis. Recitata autem jussione atque actis innexa, dicat ille episcopus Eccle sici! catholicæ': Mandalum ad Donatistas pcr vestram Gravitatem perferendum audire, et actis inserere, ct ad cos perferre dignemini, eorumque responsionem rursus apud acta vestra nobis insinuare. Convenimus vos ex concilii nostri catholici auctoritate missi, de vestra correctione gaudere cupientes, considerantes Domini charitatem, qui dixit, Beati pacifici, quia ipsi filii Dei vocabuntur (Hail/h v, 9): ct admonuit per prophetam, etiam his qui dicunt se fratres nostros non esse, dicere nos debere, Fratre. nostri estis (Isai. LXVI, a, sec. LXX). nanc ergo pacificati ex charitate venientem commonitionem nostram contemnerenou debetis, ut si quid veritatis hahere vos arbitramini, non dubitetis asserere: id est, ut congregato vestro concilio deligatis ex vobis, quibus caussam assertionis vestræ committatis; ut et nos possimus hoc facere, ut ctiam de nostro concilio deligantur, qui cun cis quos delegeritis, constituto loco et lempore, quidquid quæstionis est, quod vestram a nobis separat communionem, cum pace discutiant; et tandem aliquando adjuvante Domino Deo nostro finem velernosus crror accipiat, ne propter animositatem hominum infirmæanimæ ct iguari populi sacrilega dissensione dispereant. Si cnim hoc fraterne acceperitis, veritas facile dilucescet: si autem hoc facere nolueritis, diffidentia vestra facile irinotescet.