# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 9-5

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Augustini responsiones ad litteras Donatistarum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/9-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/9-5

Marcellinus vir clarissimus tribuous et notarius dixit: Qui mundus sit, qui salvandus dicitur, evidcutcr ostendite. Petilianus dixit: Homo dictus est mundus, uhi dixit, Mundum rccont ilians sibi. Non euim sibi Deus belluas, sed homines voluit recouciliari. Augustinus dixit: Mundus ergo (non enim aliter et nobis videri i otuit) in hominibus intelligitur. Nou utique ita stulti simus, ut belluas etiam et quæcumque irrationabilia animantia ad salutem, quam Christus promisit, pertinere dicamus. Prorsus hoc dicimus: Mundus in maligno positus eat ( I Joan. v. 19), homines sunt: Ut credat mundus quia tu me misisti, homines sunt: Mundum reconcilians sibi homines sunt: et caetera quæ in malo diqta suut homincs illi, homines illi. rer totum enim mundum utrique, ma!i mixti bonis Sic et Ecclesia, quam contessi sunt retium nomine declaratam habere malos, sed dixerunt latere i iscatores, constat jam quod habeat bonos et maios: de latendo et de non latendo quaestio est; utrum pertinuerit ad pietatem bonorum etiam malos cognitos tolerare, ne deserereut bonos, an propter malos totum deserere voluerint 1,quibus mali quid in Eclesia apparuerit, ipsa quaestio est: hoc probamus. Dicimus enim nos, nou neghgeodam quidem ecclesiasticam disciplinam, et ubicumque fuerint proditi mali coercendos eos esse ut corrigantur, non solum sermone correctionis, verum etiam excommunicationibus et degradationibus, ut humilem locum salutis in Ecclesia quærant, ad medicinam ipsorum fieri, non odio, sed studio satutis fraternae: sicut quodam loco etiam Ipse Apostolus evidentissime declarat dicens, si quis non obaudit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et notite commisceri cum eo (II Thess. III, 14)..... Desunt reliqua diei tertiae capita.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
