Latin
Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Curtio PF. P
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 94
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia quae in Donatistas, qui et Montenses vocantar, Manichæos, sive Priscillianistas, vel in Gentiles, a nobis generalium legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in exsecutionem plenissimam effectumque deduci; ita ut aedificia quoque vel horum, vel Coelicolarum eliam, quae nescio cujus dogmatis novi conventus habent, Ecclesiis vindicentur. Poena vero lege proposita veluti convictos tenere debebit eos, qui Donatistas se confessi fuerint, vel Catholicorum communionem refugerint scaevae religionis obtentu, quamvis christianos esse se simulent, etc. Dat. vu cal. decemb. Romae, Basso et Phi. lippo Coss. (a).