# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 94

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Curtio PF. P. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/94

Omnia quae in Donatistas, qui et Montenses vocantar, Manichæos, sive Priscillianistas, vel in Gentiles, a nobis generalium legum auctoritate decreta sunt, non solum manere decernimus, verum in exsecutionem plenissimam effectumque deduci; ita ut aedificia quoque vel horum, vel Coelicolarum eliam, quae nescio cujus dogmatis novi conventus habent, Ecclesiis vindicentur. Poena vero lege proposita veluti convictos tenere debebit eos, qui Donatistas se confessi fuerint, vel Catholicorum communionem refugerint scaevae religionis obtentu, quamvis christianos esse se simulent, etc. Dat. vu cal. decemb. Romae, Basso et Phi. lippo Coss. (a).

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
