Latin
10.1 to 10.21
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 10.1-21
Unproofread scanNot analysed yet
[II. XII et XIII. ]Modo, fratres charissimi, audivimus quia cum vidisset draco quod de sanctis exclusus esset in terram, id est de coelo in peccatores, persecuius est mulierem quæ peperit masculum. Quanto enim diabolus de sanctis dejicitur, tanto magis eos persequitur. Et datæ sunt mulieri, id est Ecclesiæ, duæ alæ aquilæ magnæ, ut volaret in desertum locum suum, ubi alitur per tempus et tempora et dimidium temporis a facie serpentis: tempus, et annus intelligitur et centum anni. Duæ alæ magnæ, duo sunt Testamenta Ecclesiæ quæ accepit, quo serpentem evaderet in eremum. In locum suum dixit, id est, in hoc mundo, ubi serpentes et scorpiones habitant: quia illi dictum est, sicut Dominus dicit, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum (Matth. x. 16); et Ezechiel dicit, Fili hominis, inter scorpiones tu habitas (Ezech. II, 6). Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam velut flumen. id est, violentiam persecutorum. Et adjuvit terra mulierem, et aperuit os suum, et absorbuit flumen quod misit draco de ore suo. Terram sanctam dicit, id est sanctos. Quoties enim persecutiones Ecclesiae irrogantur, sancte terræ precibus, id est omnium sanctorum orationibus aut amoventur, aut temperantur. Nam et Dominus noster Jesus Christus qui interpellat pro nobis, et has persecutiones removet, cum ipsa terra sedet a dextris virtutis. Item aliter, mulierem volasse in desertum, ipsam Ecclesiam catholicam intelligit, in qua novissimo tempore sub Elia creditura est Synagoga. Alas duas aquilæ magnae, duos vult intelligi prophetas, scilicet Eliam, et qui cum eo venturus est. Aqua emissa de ore draconis, exercitum persequentium eam significat: absorpta aqua, de persecutoribus iactam vindictam. Et iratus est draco in mulierem, et abiit bellum facere cum reliquis de semine ejus: id est, cum vidisset non posse continuari persecutiones, quas per Paganos solebat immittere, eo quod ore sanctas terræ, id est orationibus sanctis removerentur, haereses concitavit.