Latin
10.43 to 10.55
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 10.43-55
Unproofread scanNot analysed yet
sicut dicit Apostolus: Oportet hæreses esse, ut qui probati sunt, manifesti sint in vobis (l Cor. XI, 19). Et data eat ei potestas facere menses quadraginta duos: tempus novissimæ persecutionis in istis quadraginta duobus mensibus intelligimus. Dcinde aperuit os suum in blasphemiam ad Deum: hic manifestum est illos significari qui de Ecclesia recesserunt catholica; ut qui ante occulte intra Ecclesiam quasi fidem rectam tenere videbantur, in persecutioneaperto ore in Denm proferant blasphemiam. Et in tabernaculum ejus, et in eos qui in cælo habitant: id est, in sanctos qui intra Ecclesiam continentur, quæ cœlum est nuncupata, quia et ipsi tabernaculum Dei sunt. Et datum est ei bellum facere cum sanctis, et vincere eos: a toto partem intelligimus, quæ vinci potest; non enim boni Christiani, sed illi qui mali sunt vincuntur. Ei data est ei potestas super omnem tribum et linguam, et adorabunt eam omnes habitantes terram: omnes dixit, sed in terra habitantes. non in coelo. Quorum non est scriptum nomen in libro vitæ Agni: de diabolo dixit vel ejus populo, non est scriptum nomen ejus in libro viLe. Signati (a) ab origine mundi: quia in præsentia Dei Ecclesia ame præordinata est atque signata. Quod ipse praestare, etc.