# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 109-121

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 109 to 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/109

aut si ad Deum converti noluerint, peccatorum suorum igne comeduntur, 01 pereunt. Quod autem dicit, libros apertos esse, Testamenta Dei intelligi voluit. Secundum euim utrumquc Testamentum judicabitur Ecclesia. Librum vero vitæ uniuscujusque, memoriam dicit gestorum nostrornm, quia in die judicii nihil latebit, nec ullus poterit abscondere peccata vel crimina sua. Quod dicil, quia mare dedit mortuos suos; eos dicit quos in hoc mundo vivos invenerit adventus Christi. Ipsi suni mortui maris, quia hoc sæculum mare est. Quod dicit, Mors et infernus dederunt mortuos suos; illi inteliiguntur, qui in sepulcris inveniendi sunt in die judicii. Et mors et infernus missi sunt in stagnum ignis. Huc loco mortem ct infernum, diabolum et populum ejus inlt lligi voluit, qui voluptatibus suis dimissus, per temporancam examinationem non meruit judicari. Post halt: exposita Ecclesiæ gloria adjungit et dicit, Ego stionis dabo ex fonte νιtæ aquas gratis: id cst, cupienti remissionem peccatorum per fontem Baptismi. Qui vincit, possidebit hæc, et ero ejus Deus, ei erit meus filius: quod ipse praestare dignetur, qui cum Deo Patre, etc.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
