Latin
11.61 to 11.79
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 11.61-79
Unproofread scanNot analysed yet
xxi, 49). Quæ a vino iræ fornicationis suæ potavit omnes gentes: omnes gentes, civitas est mundi, id est omnes superbi et impii, sive extra Ecclesiam, sive in Ecclesia constituti. Et vidi, et ecce nubem candidam, et super nubem sedentem Filium hominis, id est, Christum. Ecclesiam enim describit in claritate sua praecipue post persecutionum flammas albentem. Habentem in capite suo coronam aureum: ipsi sunt seniorcs cum coronis aureis. Et in manu sua falcem acutam: ista falx separat Catholicos ab hæreticis, sanctos peccatoribus, sicut dicit Dominus de messoribus. Si autem putandum est quod ipse specialiter Christus visus est in nnbe alba messor; quis est vindemiator, nisi idem, sed in suo corpore quod cst Ecclesia? Forte non male sentitur, si istos tres angelos qui exierunt, triformem intellectum Scripturarum intelligamus, juxta historialcm, moralem, et spiritualem: falcem vero discrepationem. Et misit in torcular ira Dei magnum: non in torcular magnum; sed ipsum misit in torcular, id est superbum quemque. Et calcatum est torcular extra civitatem: id est, extra Ecclo siam. Facta enim dissensione, foris exit omnis homo peccati. Calcatio autem torcularis, retributio est peccatorum. Et exiit sanguis de torculari usque ad frenos equorum: exiet ultio usque ad rectores populorum. Usque enim diabolum et angelos ejus novissimo cer. tamine exiet ultio sanguinis effusi. Per stadia mille sexcenta: id est, per omnes quatuor par tes mundi, Quaternitas enim est conquaternata, sicut est in qualuor faciehus quadriformibus et totis. Quater enim quadringenti sunt mille sexcentil.