# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 14.1-22

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 14.1 to 14.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/14.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/14.1

[Ib. xvn.] Modo cum divina lectio legeretur, fratres charissimi, audivimus beatum Joannem dixisse quia viderit mulierem sedentem super bestiam cocciueam: id est, peccatricem, cruentam. Plenam nominibus blasphemiæ ostendit multa nomina esse in be- Ilia, id est in populo impio, uti jam diximus. Habentem capita septem, et cornua decem: id est, mundi reges et regnum, cum quibus diabolus visus est in cælo. Et mulier, id est, omnis multitudo superborum, erat circumdata purpura, et cocco, et ornata auro et lapide pretioso: id est, omnibus illecebris simulatæ vcritatis. Quid sit denique intra hunc pulchritudinem, sic exponit, dicens: Et habens poculum aureum in nanu sua, plenum abominationum et immunditiarum for nicationis ejus. Auruni immunditiarum hypocrisis est; qni a foris quidEm parent hominibus quasi justi, intuo autem sunt pleni omni immunditia (Matth. XXIII, 28). Et in fronte ejus nomen scriptum, Mysterium, Babylon magna, mater fornicationum et abominationum terræ: nulla est superstitio, quæ fronti det signum, nisi hypocrisis. Spiritus autem retulit * quid sit scriptum in fronte. Nam qnis talem titulum aperte imponat? Mysterium enim dixit esse, quod interpretatus est ridens, El vidi mulierem ebriam de sanguine sanctorum et martyrum Jesu. Unum est enim corpus, quod adversatur E( clesiæ intus ac foris; id cst, in Ecclesia ficti Christiani, et extra Ecclesiam hærctici vel Pagani. Quod licet corpus videatur loco separatum, in persecutione tamen Ecclesiae unitatem spiritus operatur. Impossible est enim Prophetam perire præter Jerusalem interficientem Prophetas (Lux. XIII, 33, 34); idest, \ non potest fieri ut Christiani boni sine Christianis malis persecutionem aliquam patiantur. Sic nepotes proavorum consensu, Zachariam lapidasse accusantur (Matth. XXIII, 55 ), cum ipsi non fecerint. Et bestia fuit et non est, et futura eat, et ascensura de abysso, et in perditionem iræ Dei ibit: id est, ex populo nascetur, ut possit dicere, Bestia ex bestia, abyssus ex abysso.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
