Latin
14.23 to 14.43
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 14.23-43
Unproofread scanNot analysed yet
Quid est bestia ex bestia, et abyssus es abysso, nisi populus malus nascens ex populo malo? Uoc fit dum filii mali parentes pessimos imitamur. Et ascendit superstes, et in perditionem vadit, sicut ct patres sui, ex quibus ascendit. Et jam nunc sunt, quia aliis morientibus alii succedunt eis. Et sic nunquam desunt, seu in paucis seu in multis, seu occulte sive quasi aperte, qui non ab initio semper insidientur Ecclesiæ. Quod autem dicit, mulierem sedentem super bestiam coccineam; peccatricem et crucutam plebem intelligi voluit. Quod autem dicit, circumdatam purpura et cocco, et ornatam auro et lapide pretioso; ostendit superborum et impiorum hominum plebem omnibus illecebris simulatae veritatis repletam. Quod autem poculum aureum habebat in manU sua plenum abominationum et immunditiarum foruicationis ejus; hypocritæ et ficti Christiani intelliguatur, qui a furis quidem parent quasi justi, intus autein pleni sunt omni immunditia. Quod autem, in fronte habebat scriptum, Babylon mater fornicationum; nulla est superstitio quæ fronti det signum, nisi hypocrisis, id est, fingunt se bonos cum sint mali. Quod autem dixit, ebriam esse mulierem sanguine sanctorum et martyrum Jesu; unum corpus malorum intelligi voluit, quod semper adversatur Ecclesiæ iutus et foris: quia et in Ecclesia sunt ficti Cbristiani, vi extra Ecclesiam hæretici vel Pagani. Et licet interdum corpore separentur, uno tamen animo in Ecclesiæ persecutione junguntur. Quod autem dicit, Bestia fuit. et non eat, et futura est, et ascensura de abysso; hoc intelligi •tur, quod ex populo malo nascatur pepulus malus, ut possit dici, Bestia ex bestia, abyssus ex abysso. Quid est bestia ex bestia, nisi populus malus nascens ex populo malo? Hoc fit dum filii mali parentes pessimos imitantur: ac sic dum aliis morientibus alii succedunt, nunquam desunt sive in paucis, sive in multis, seu occulte, seu aperte, qui non ab initio semper insidientur Ecclesiæ.