# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 15.1-22

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 15.1 to 15.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/15.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/15.1

[ Ib. XVII et XXIII. ] ln lectione quae recitata est, fratres charissimi, reges illos quos dixit quod per. sequuntur Jesusalem, populi mali sunt, qui persequuntur Ecclesiam Dei: qui quasi reges appellantur, quia velut in somnis regnant. Omuis enim malus qui persequitur bonum, velut in somnis hoc facit: quia malorum omnium persecutio nou permanebit, sed velut somnium evanescet, sicut isaias ait, Erunt velut somnians in somno divitias omnium g. ntium (Isai. xxix, 7). Hi unam sententiam habent: id est, uno animo persequuntur bonos. Ideo dicit, habent; et non habebunt: quia persecutio maiorum non solum adveniente die judicii erit, sed etiam in præsenti non desinit. Et virtulem et majestatem suam diabolo dabunt: hoc ideo dicit, quia homines impii, ipsi videntur dare virtutem, quo instigante faciunt mala. Hi cum Agno pugnant: id est, usque in finem, donec sancti re num omne percipiant, Ecclesiae adversantur. Ei Agnus vincet eos: id est, utique, quia non permittit illos Deus tentari supra id quod possunt. Ideo dicit, Et Agnus vincet eos, quoniam Dominus dominorum est, et rex regum; et qui cum eo, vocati et electi et fideles: id est, Ecclesia. Propterea autem dixit, vocati et electi, quia non omnes vocati sunt et electi: sicut Dominus ait, Multi vocati, pauci autem electi (Matth. xx, 16). Et dixit mihi angelus: Vides aquas ubi mulier sedet, hæc et populus et turbæ sunt, et gentes et linguæ: et decem cornua quæ vidisti, hi odio habent meretricem: id est, mulierem illam. Meretrix est enim vita luxuriosa, quae rapinis et voluptatibus agitur. Ideo dixit quod odio habeant meretricem, quia homines luxuriosi, superbi, cupidi et elati, non solum sanctos persequuntur; sed eliam seipsos odio habent. Et alio modo seipsos odio habent, in quibus impletur quod scriptum est, Qui diligit iniquitalem, odit animam suam ( Paul.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
