# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 16.21-37

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 16.21 to 16.37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/16.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/16.21

Ne communicetis, inquit, peccatis ejus, et plagis ejus ne lædamini. Cum scriptum sit, Quicumque morte occupatus fuerit justus, in refrigerio erit (Sap. IV, 7); quomodo particeps delicti esse potest justus, quem cum impio civitatis casus abstulerit? Nisi forte quando de civitate diaboli, id est, de conversatione luxuriosa ct impia exeunt boni, si aliquis ex illis remanere et delectari voluptatibus Babyloniæ voluerit; hoc si fecerit, sine dubio plagae ejus particeps erit. Quod autem toties dixit, Exite, nolite hoc corporaliter, sed spiritualiter intelligere. Dc medio Babylonicæ exitur, quando conversatio mala dcseritur. Nam et in una domo et in una Ecclesia et in una civitate simul sunt Babylonii cum Jerosolymitanis: ei tamen quamdiu nec boni consentiunt malis, nec mali convertuntur ad bonos, et in bonis Jerusalem, et in malis Babylonia esse cognoscitur. Simul habitant corpore, bed longe divisi sunt corde: quia malorum conversatio semper in terris est, quia terram diligunt, et omnem spem suam el lotam intentionem animi sui in terra constituunt; bonorum vero mens secundum Apostolum semper in coelis est, quia quæ sursum sunt sapiunt (Coloss. III, 2). Exite, inquit, de ea, populus meus, id est, de Babylonia: ne communicetis peccatis ejus, et plagis ejus ne lædamini. Quoniam ascenderunt peccata ejus usque ad coelum, et recordatus est Deus iniquitatium ejus. Reddite ei sicut ei ipsa reddidit vobis, et duplicate dupla secundum opera ejus: in quo poculo miscuit, miscete illi duplum: quantum se clarificavit et indeliciavit, tantum date ei cruciatum, et luctum poculum suum '. Hæc omnia Christianis bonis, id est, Ecclesiæ dicit Deus: de Ecclesia enim exeunt in mundum plagæ visibiles et invisibiles. Quoniam in corde suo dicit Babylonia, id est, plebs omnium malorum vel superborum, Sedeo regina, et vidua non sum, et luctum non videbo.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
