Latin
17.1 to 17.19
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 17.1-19
Unproofread scanNot analysed yet
[Ib. XVIII-XX.] Ea quæ de lectione Apocalypsis nunc audivit Charitas vestra, secundum vestram consueludinem animo attento suscipite. Dixit cnim beatus Joannes evangelista se vidisse cœlum apertum, Et ecce equus albus, et sessor ejus vocutur Fidelis ct Verus, et oculi ejus ut flamma ignis, ct super caput ejus erant diademata multa: in illo enim cst multitudo coronatorum. Habens nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse: ipse utique et quæ in illo est omnis Ecclesia. Et circumdatus est veste sparsa sanguine: vestimentum Christi Ecclesia est quam induit; hæc cst passionum sanguine variata. Et dicitur nomen ejus Sermo Dei. Exercitus qui sunt in cælo sequebantur eum in equis albis: id est, Ecclesia in corporibus candidis imitamur eum, sicut supra dictum ost, Hi sunt qui sequuntur Agnum, quocumque ierit (. 4poc. XIV, 4). Induti albo byssino mundo, quo definivit justa sanctorum facta. Et ex ore ejus procedit gladius bis acutus: ipse cst de quo defenduntur justi, puniuntur injusti. Ut in co percutiat gentes: et ipse reget eas in virga ferrea. Ipse calcat torculur vini indignationis iræ Dei omnipotentis: calcat etiam nunc, quando malos permittit facere malum, et dimittit ens in voluptatibus suis; et postea extra civitatem, id est, extra Ecclesiam calcabit, cum eos qui non egerint pœnitentiam, gehennæ ignibus tradet. Hic habet in vestimento, et super femur suum scriptum nomen, Re regum et Dominus dominorum: hoc est nomen quod nemo superborum cognoscit; quia Ecclesia servicndo, in Christo regnat, ct dominatur dominantium; id est, vincit vitia et peccata, Femur autem posteritas cst, sicut illud, Non deficiet princeps de femoribus Juda: ct Abraham, ne posterius ejus alienigenis misceretur, inter se sorvumquc suum, certum testimonium femur adhibet (Gen. xlix, 10, et xxiv, 2-4). Et vidi, inqnit, an. -gelum stantem in sole: id est, prædicatorem I in Ecclesia.