Latin
17.60 to 17.83
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 17.60-83
Unproofread scanNot analysed yet
Ecclesia cst in corporibus candidis. In giadio bis acuto, potestas Christi intelligitur, de qua defenduntur justi, puniuntur injusti. In νιrga ferrea, justitia ejus cognoscitur, de qua erudiuntur humiles, superbi tanquam vasa figuli confringuntur. Quod autem dixit, Ipse calcat torcular νιni iræ Dei omnipotentis: calcat enim eliam nunc, quando malos permittit ut persequantur bonos, et dimittit eos in voluptatibus suis; sed postea retribuet, quando eos qui non egerint poenitentiam, mittet in gehennam. Angelum stantem in sole, prædicationem in Ecclesia intellige. Ideo enim Ecclesia soli comparatur, quia de ea scriptum est, Tunc justi fulgebunt sicut sol, iti regno patris eorum (Matth. XIII, 43). Quod autem, clamavit omnibus avibus, quæ volant in medio coeli; aves illæ Ecclesia intelligitur. Quod autem dictum est, Congregamini ad cænam magnam, ut manducetis carnes regum et carnes tribunorum; hoc in Ecclesia fieri in veritate cognoscimus. Nam quando omnes gentes Ecclesia incorporantur, spiritualiter comeduntur: et qui devorati a diabolo erant corpus diaboli, suscepti ab Ecclesia membra efficiuntur Christi. Quod autem de diabolo dixit, Et clausit et signavit super eum, ne seducat nationes, usque dum finiantur mille anni: sicut dictum est, isti mille anni a passione Domini aguntur, in quibus non permittitur dia. bolo faccre quantum vult; quia non permittit Deus tentari servos suos supra id quod possunt sustinere (I Cor. x, 13). Quod autem postea modico tempore solvendus est, tempus Antichristi designatur, in quo majorem potestatem sæviendi diabolus accepturus est. Quod autem dicitur, Vce, væ, civitas magna! Dahylonia intelligitur. Scicndum tamen est, quod non sola civitas Babylonia persequitur sanctos, ut ipsa exstincta universi vindicentur. In toto enim mundo est Babylonia in malis hominibus, et in toto mundo persequitur bonos. Quod autem lapidem granlem. velut molam misit angelus in mare, dicens, Sic mittetur1 Babylonia;