Latin
19.24 to 19.46
Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 19.24-46
Unproofread scanNot analysed yet
IV, 7). Et supellex muri et civitas aurum mundum, simile vitro mundo: Ecclesia cnim aurea est, quia fides ejus vclut aurum splendet; sicut septem candelabra, et ara aurea et phialæ aureæ; hoc totum Ecclesiam figuravit Vitrum autem ad puritatem fidei retulit, quia quod foris videtur, hoc est et intus, et nihil est simulatum, sed totam perspicuum in sanctis Eccle. sine. Fundamenta muri civitatis omni lapile pretiosi. Fundamentum primum jaspis, secundum sapphirus, tertium chulcedonius, quartum smaragdus, quintum sardouix, sextum sardius, septimum chrysolithus, octavum berillus, nouum topazius, decimum chrysoprasus, undecimum hyacinthus, duodecimum amethystus: ideo diversitatem gemmarum in fundamentis nominare voluit, ut dona diversarum gratiarum. quæ Apostolis data sunt, demonstraret; sicut de Spiritu sancto dictum est, Dividens singulis prout vult (I Cor. XII, 11). Et duodecim margaritæ singillatim: et unaquæque porta erat ex una margarita: et in istis margaritis, sicut dictum est, Apostolos designavit; qui ideo portæ dicuntur, quia per doctrinam suam aternæ vitæ januam pandunl. Et platea civitatis aurum mundum, ut vitrum perspicuum: et templum non vidi in ea; Bominus enim Deus omnipotens templum ejus est et Agnus: hoc idro, quia in Deo est Ecclesia, et in Ecclesia Deus. Civilas non indiget sole neque luna, ut luceant in ea: quia non lumine aut elementis mundi regitur Ecclesia, sed Christo æteruo sole deducitur per mundi tenebras. Claritas enim Dei illuminavit eam: et lucerna eius Agnus est: ipso dicente, Ego sum lumen mundi (Joan. VIII, 12); et iterum, Ego sum lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Id. 1, 9). Ambulabunt gentes in lumine ejus, usque in linem. Et reges terræ afferent gloriam: reges terræ, filios Dei dicit. Et portæ ejus non claudentur die. Nox enim ibi non est: usque in æternum.