# Expositio In Apocalypsim Beati Joanni 19.70-89

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, 19.70 to 19.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/19.70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/expositio-in-apocalypsim-beati-joanni/19.70

Ego sum x et w, primus et novissimus, initium et finis. Bcati qui servant mandata hæc, ut sit potestas corum super lignum vitæ, et per portas intrent in civitatem: qui enim non servant mandata, non, per portas intrant, sed alia parte. In istis signatns est liber, de quibus sequitur et dicit, Foris canes, et venefici, et fornicarii, et homicidæ, et idolorum cultores, et omnis amans et faciens mendacium. Ego Jesus misi angelum meum testari vobis hæc in Ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina. Spiritus et sponsa dicunt, Veni utique sponsus et sponsa, Christus et Ecclesia. Qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitæ gratis: id est, Baptisma. Testor ergo omnem audientem sermones prophetiæ libri hujus: Si quis apposuerit ad ea, apponat super eum Deus plagas scriptas in hoc libro: et si quis dempserit de sermonibus prophetice hujus, demct Deus partem ejus a ligno vita: et ex civitate Sancta; scripta in libro. Hoc dicit qni testificatur hæc propter falsatores sanctarum Seripturarum; non propter eos qni simpliciter quod sentiunt, dicunt. Etiam venio cito: mons altus, in quo sanctus Joannes ascendisse se dixit, spiritus inteiligitur. In civitate Jerusalem, quam se ibi vidissc dixit, Ecclesia significata est. Qnod in Evangelio ipse Dominus ostendit, quando dixit, Non potest civiias abscondi supra montem posita (Matth. v, 14). Quod autem dicit, labere cam lumen similc lapidi pretiosissimo; in illo lapide Christi claritas demonstratur. In duodccim portis et in duodecim angelis, Apostoli intelliguntur et Palriarch;e, secundum illud, Superædificati super fundamentum Apostolorum et Prophetarum: et quia civitas quæ desciibitur, Ecclesia est toto orhc diffusa, ideo per quatuor partes ejus propter Trinitatis mysterium ternæ portæ esse dicuntur. In arundine aurea, homincs Ecclesiæ ostendit, fragili quidem carne, sed aurea fide fundatos, propter illud Apostoli: Habentes thesaurum istum in vasis fictilibus.

---

Augustine, Expositio In Apocalypsim Beati Joanni, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa067a/stoa0040.stoa067a.opp-lat1.xml.
